

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 27: Versus 22
Quid igitur faciam de Jesu.Multas quaerebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde:Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus?Et cum dicerent:crucifigatur,non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait:Quid enim mali fecit?Quo dicto Pilatus absolvit Christum.